- LUCRUM
- LUCRUMMercurii nomine Vett. in veneratione fuit, quem propterea Κερδῷον θεὸν vocat Lycophr. Cassandrâ.------ ᾧ ποτ᾿ εν μύχοιςΔελφινίου παῤ ἄντρα κερδῴου θεοῦ.------ cui in obscuris cavisDelphorum operta ad antra Lucrini Dei etc.uti vertit Ios. Scalig. Eidem statuae cum crumena etigebantur. Codin. τȏυ κέρδους ἄιτιον λέγουσι καὶ ἐμπόριον τὸν Ε῾ρμῆν ὅθεν τὸἄγαλμα αὐτοῦ ἱςτῶσι βαςτάζον μὰρσιπον. Et Suid. Κερδῷος Θεὸς ὸ Ε῾ρμῆς ἁς κέρδους ποιητικὸς---διὸ καὶ μάρσιπον αὐτὸν ποιοῦσι βαςτάζειν. Lucrinus Deus, Mercurius, utpote lucri conciliator --- Quam ob causam crumenam gestantem illum fingunt. Convenientique epitheto Divitem illum dixit Aus. Ep. 21. ad Paullin. v. 6.Iam nunc per auras Persei talaribus,Petasoque ditis Arcados vectus, vola etc.Vide Ioh. Meurs. Comm. ad Lycophr. l. cit. Ger. Elmenhorst Observ. Arnob. L. 5. ubi de Lucrinis Diis. et infra, ubi de Mercurio
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.